monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > bnf7296.38 > sectio 63 > sectio 20 > sectio 75 > 4 > sectio 17 > 112 > 26 > sectio 55 > sectio 94 > cpl894.154 > sectio 12 > A > sectio 2 > 18 > CAPUT X.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , IX. <<<     >>> XI.

CAPUT X.

1 Erat in civitate Zacharias, qui odisset improbos, nec se misceret flagitiosis, dives opum, quarum illi abundantiam, vel ad dissolvendam factionem suam efficacem opinabantur, vel ad praedam sibi uberem: hunc proditionis crimine accersendum putarunt.
2 At ille ab huiusmodi integer conscientia, adesse sibi coepit cum libertate, ut non solum dilueret obiecta, verum etiam reos ipsos maximorum astrueret flagitiorum: apud septuaginta viros dicebatur negotium.
3 Absolvunt omnes, quia nihil, quod affine esset sceleri, proferebatur.
4 Verum illi irruentes, et ipsum praecipitant in profundum, et perturbant iudices, non solum cum iniuria, sed etiam cum periculo: ut eorum exemplo caeteri in reliquum caverent, constantiam in iudicando adversa eorum voluntate assumere.
5 Rursus tamen ne quis absolveretur, ipsi irarum suarum exsecutores, quos libitum erat, sine iudicio necabant.
6 Caesus Gorgon, vir gratus et amabilis: Niger Pereites, qui inter propugnatores Iudaeae ad tuendam rei summam fuerat electus bellator vir, ut etiam vulnerum cicatricibus virtutis insignia praeferret, rapitur ad mortem: et cum se extra urbem duci videret, non iam pro vita, sed pro sepultura coepit rogare.
7 Ac ne huius quidem tam miserabilis petitionis responsum accepit conveniens misericordiae.
8 Fingebantur calumniae: si quis se redimebat, innocens erat: qui non offerebat pecuniam, tamquam reus feriebatur.